[ Pobierz całość w formacie PDF ]
.Quod si quis est, tamen cuiusque interest,non tantum iniuriam fugere, sed et suspicionem iniuriae.Qui id negligunt, id consequuntur,quod olim de seruis proditum est, ut quot subditos habeant, tot hostes.At id in praesentia nonapparet; utinam uero nunquam detur occasio, ut appareat.Sed prudentum est, rebus futurisconsulere et ad dubia reipublicae tempora amicos sibi parare.13.Iam illa sunt consideranda, utrum iudicibus iisdem disceptantibus omnes causae discer-nendae sint, an plura iudicum genera pro qualitate tum causarum, tum personarum constitu-enda? Quem admodum nonnullis in prouinciis alii iudices sunt, qui priuatorum causas co-gnoscunt, alii qui publica negotia iudicant, item alii sunt criminum capitalium, qui etiam po-enas constituunt alias in nequam homines, alii de urbanis et forensibus rebus tractant; rursum35alii, qui inter optimates ac praestantes tum genere, tum ordine uiros, alii inter plebem ius di-cunt.Illud item an plures uno ludices eligendi causarum seu omnium seu grauiorum, ut qu-ibus de capite fortunisue alicuius agatur, an uero unus cum authoritate sufficiat, cui hominesiurisperiti, ex quorum sententia iudicet, pro assessoribus adiungantur? Ad haec etiam, si sintplures, perpetuine omnes an unus quasi ordinarius, alii sorte ad certa uel tempora, uel negotiadelecti? Tum etiam an iidem, an diuersi sint, qui causas tam suorum ciuium quam peregrino-rum et aduenarum cognoscant? Praeterea multitudine iudicum constituta, an singulos de requalibet uoce sententiam ferre necesse sit, an quibusdam in rebus clam suffragiis decernereconueniat? Denique a quibus iudicibus prouocare liceat, a quibus non? Postremo iudici, a quoprouocatio facta sit, an sententia, quam tulit coram iudice, qui appellatus est, tuenda sit, nec-ne? Haec, inquam, et similia consideranda ac de eis diligenti consultatione decernendum.14.Considerationis est et illud, an iudici praeter partium proposita et responsa liceat aliundeueritatem inuestigare.Saepe enim causae iusticia aut in occulto latet, aut opprimitur alteru-trius partium uel errore, uel cauillationibus, iudici quidem cognitis et perspectis.Quas si iu-dici explicare fas esset, facile indicaretur uia perueniendi ad rectam sententiam.Sin proposi-tis tantum et responsis partium niti ei necesse sit, sententiam quoque iniquam sciens pruden-sque saepe ferat necesse est.Memorabile est iudicium Salomonis, regis Iudaeorum sapientis-simi, quod de uiuo puero inter mulieres duas exercuit; nam cum utraque contenderet suumesse,neutra autem probare posset intentionem suam, simulauit se in partes duas srissurum acinter illas partiturum.Cumque altera mulierum annueret, altera renueret atque haec sua partelibenter se cessuram alteri, modo ne puer secaretur, diceret, agnouit Salomon uere maternamuocem, scissionem renuentis eique uiuum puerum adiudicauit.Multae in causis existere so-lent cauillationes excogitatae astutia et malitia partium in suam ipsorum perniciem mutuoincumbentium.Quibus nisi occurratur, laedi iusticiam necesse sit.Itaque prudentis est, opi-nor, iudicis detegere omnia, quae iusticiam uel promouere, uel impedire queant.Neque ueroalterutrius partium studiosus, sed iusticiae patronus esse uidebitur, si ex aequo utrique consu-lens omnia explicaverit, quae faciant ad iusticiam sine ullius personae respectu obtinendamet adipiscendam.Ac iudicium quidem illud Salomonis, etiamsi praeter partium proposita, nontamen sine ratione factum est.Est enim ex suspicione et coniectura minime leui profectum.Imo uero tantum argumenti ac rationis habet, ut omnes recte sentientes illudapprobare cogan-tur.Fit eius mentio et in sacra historia et in Decretalibus epistolis de praesumptionibus, c.Afferte.Caeterum ubi comecturae nullae sint nullaque ratio appareat, sed iudex pro certonouit rem aliter se habere, quam ab alterutra partium probatum est, aiunt ei iudici, qui sum-mam in terris habeat potestatem et a quo ad neminem prouocatio sit, pro causae ueritate sibicomperta sententiam ferre licere, cuius scilicet rationem soli Deo reddere debeat; ceteris nonlicere.Sed de hoc quoque est diligentius quaerendum.15.Haud scio, an mos ille improbandus sit iudiciorum rarius exercendorum, lites enim inlongum extrahuntur, impensae immodicae fiunt, causae ipsae prorogationibus (quas uulguslimitationes uocat) dierum legitimorum uariis et innummeris saepe magis quam rebus ipsisimplicantur, difficillimae et prope inextricabiles redduntur, quo fit, ut a multis, desperationeprofectus, deserantur.Omnino singulis in municipiis iudices certis in locis pro tribunali sede-re semper deberent ac, quando et quoties opus esset, iusticiam omnibus administrare, omni-bus potestatem se conueniendi facere, omnium desideria audire.Magno digni sunt odio isti,qui rerum quamlibet leuium causa difficiles se in adeundo praebent, causasexacte cognoscere36non curant iusticiamque in diem ulteriorem reiiciunt.Non est hoc agere personam iudicis, sedeius, qui sibi rebusque suis consulat et ad suum emolumentum omnia conferat.16.Omnis multitudo, ait uetus uerbum, parit confusionem.Itaque si litigatores sunt multi, neet tempus inutiliter perdant et iudicibus sint molesti, proponant iudices in albo curiae suaeordinem iudicandarum personarum idque per municipia eorum, qui rei sunt (sic Latini uocanteos, qui accusantur) causis digestis, deinde municipiis in ecclesias paroeciarum distributis,respectu scilicet habito, in qua quisque reorum paroecia sit ad iudicem citatus seu coram, quodaudio seruari in Lituania, seu in possessionibus, ut mos est Polonicus.Ita ordine constitutocausarum nullae turbae erunt ad tribunal iudicis, quisque sciet, ad quam diem se sistat, aliisdiebus negotia iudicibus non obturbabit, tempusque, si uolet, utiliter dispensabit.Neque pra-econum clamores desiderarentur, quisque citatorum loco et ordine suo adesset.Qui neglige-ret, contumax pronunciaretur.17.Hic de iudicibus generalibus, ad quos ab aliis omnes regni ordines prouocare possint, abillls autem ad neminem alium, dicendum est, de quibus memini in conuentibus aliquandoagitatum esse, sed res nescio quibus rationibus uel impedita est, uel extracta.Et tamen eamesse et priuatis uniuscuiusque rebus et publicis pernecessariam ingentiumque utilitatum ple-nam facile ostendi potest, si iudiciorum, ad quem modum hodie fiunt, incommoda conside-rentur.18.Tot enim tantaeque causae ad conuentus uniuersorum deferri solent, ut nec tempus, necipsi iudices, qui deliguntur, sufficiant cognoscendis omnibus et diiudicandis.Conuentu enimfinitocum causae sint innumerae iudicandae, earum tractatio in praesens omittitur et in conu-entus ulteriores profertur; quo fit, ut multi causas suas uel componant, tametsi iniquis condi-tionibus, uel prorsus aduersariis tradant, morae et impensarum ingentium impatientes.Quodsi causae tenues essent, leuius id ferendum foret, sed plerunque grauissimae sunt uel de po-ssessionum terminis, uel de integris haereditatibus, uel de iniuriis minime ferendis.Iam interiudices, qui in conuentibus de more deliguntur, solent interdum esse, qui non obscure dicti-tent multas causas esse supra captum cognitionis suae.Cum autem et ratio et aequitas id po-stulet, ut publicum hoc totius orbis Sarmatici consilium instructum sit rebus omnibus ad cau-sas omnium et ad negotia pertractanda, certe periniquum fuerit, si qua causa uel cognitorumimperitia claudicet, uel tempore exclusa agi non possit
[ Pobierz całość w formacie PDF ]